- EUPHORION
- I.EUPHORIONPoeta Chalcidensis, quem transtulit Gallus, Habebat hic quosdam ita deditos sibi amatores ut eum praeferrent Ennio, et reliquis poetis, eiusque poemata studiose cantatent, posthabitis aliorum poematibus. Obscurum cum vocat Tull. de Nat. Deor. l. 2 Elegos eum scripsisse, Diomedes l. 3. testis est, et ostendit quoque Casaub. ad Suet. Tib. Suid. etiam poematis cuiusdam meminit, quod Hesiodum inscripserat: In quo procul dubie de agricultura praecepit. Quam forte ob causam Varro, et Columella cum, inter scriptores rusticos, celebrant: An hic alius: Vide Serv. in illud Virg. Erlog. 10. v. 50.Ibo. et chalcidico quoe sunt mibi condita versuCarmina. ----Historicus insuper fuit. Natus Olymp. 126. Gratus Nicaeae, Alexandri Euboeae Regis uxori, a marito ingentibus donis excultus. Hine in Sytiam, ad Antiochum Mag. se contulit, eius Bibliothecae prasfectus. Imitatus cum Tiberius Imp. quem cum Rhiano, et parthenio tanti habuit, ut scripta illorum, et imagines, in bibliothecis, inter antiquissimas reponeret. Suid. Strab. l. 12. p. 563. l. 6. Suet. in Tib. Ner. c. 70. Simlet. Biblioth. Gesn. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 6. Vide etiam Quintilian. l. 10. c. 1. Nic. Lloyd.II.EUPHORIONTragicus, fil. Aeschyli. Suid. Item, Graminaticus, Praeceptor M. Antonii Philosophi, Iul. Capitolin, in eius vita.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.